Haller's Concordance: MAXILLAM
- inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros Judg. 15:15
- accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 3 Ki. 22:24
- accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi 2 Par. 18:23
- aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis Job 16:10
- numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius Job 41:2
- quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti Ps. 3:7
- nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio Sir. 35:18
- IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis Lam. 3:30
- nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel Mic. 5:1
- ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere Lk. 6:29