Haller's Concordance: MEDIAM
- quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama Num. 16:47
- terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad Dt. 3:12
- cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem Josu. 17:16
- mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem Josu. 18:6
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
- et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens 4 Ki. 20:4
- mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum 2 Esd. 3:11
- et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum 2 Esd. 8:3
- et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te Jud. 11:15
- omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit Wis. 18:15
- et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius Ezec. 9:4
- et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat 1 Ma. 5:46
- anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem 1 Ma. 14:1
- quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem 2 Ma. 14:44
- et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam Lk. 17:11
- in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem Acts 20:7
- sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem Acts 27:27