Haller's Concordance: MEDIIS
- cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
- sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea Tob. 2:9
- in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans Pr. 8:2
- qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris Pr. 20:20
- ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii Ezec. 42:5
- tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra Ezec. 42:6