Haller's Concordance: MELCHA
- duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae Gen. 11:29
- his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo Gen. 22:20
- ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham Gen. 22:23
- interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus Gen. 24:47
- fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Num. 26:33
- accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Num. 27:1
- et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui Num. 36:11
- Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa Josu. 17:3