Haller's Concordance: MELCHISEDECH
- at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi Gen. 14:18
- iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Ps. 110:4
- quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Heb. 5:6
- appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech Heb. 5:10
- ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum Heb. 6:20
- hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei Heb. 7:1
- adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech Heb. 7:10
- si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici Heb. 7:11
- et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos Heb. 7:15
- contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Heb. 7:17