Haller's Concordance: MEMBRA
- et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori Lev. 1:8
- dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis Lev. 1:12
- et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna 3 Ki. 18:33
- caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt Job 17:7
- membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur Job 41:23
- mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur 2 Ma. 7:7
- dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi 2 Ma. 7:22
- super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 2 Ma. 9:7
- sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo Rom. 6:13
- humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem Rom. 6:19
- sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent Rom. 12:4
- ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra Rom. 12:5
- nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 1 Cor. 6:15
- an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
- sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 1 Cor. 12:12
- nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 1 Cor. 12:18
- nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 1 Cor. 12:20
- sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 1 Cor. 12:22
- et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 1 Cor. 12:23
- ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 1 Cor. 12:25
- et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 1 Cor. 12:26
- vos autem estis corpus Christi et membra de membro 1 Cor. 12:27
- propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra Eph. 4:25
- quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius Eph. 5:30
- mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Col. 3:5
- et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 4 Esd. 8:8