Haller's Concordance: MEMENTOTE
- et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem Ex. 13:3
- mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto Dt. 24:9
- mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram Josu. 1:13
- perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 2 Esd. 4:14
- et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius Isa. 12:4
- mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor Isa. 46:8
- mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia Mal. 4:4
- et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum 1 Ma. 2:51
- mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu 1 Ma. 4:9
- mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt Jn. 15:20
- mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes Heb. 13:3
- mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem Heb. 13:7