Haller's Concordance: MEMINERIS
- non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae Dt. 16:3
- dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo 2 Ki. 19:19
- licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris Job 10:13
- peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine Ps. 25:7
- omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae Sir. 10:6
- ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos Isa. 64:9