Haller's Concordance: MENDACES
- non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo Ps. 35:19
- et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam Wis. 10:14
- viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei Sir. 15:8
- populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini Isa. 30:9
- vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israhel Jer. 3:23
- dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri Tit. 1:12
- quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Jas. 3:14
- fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 Pet. 2:1
- scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces Apoc. 2:2
- tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 4 Esd. 11:42