Haller's Concordance: MENDACIA
- proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias Pr. 6:19
- abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est Pr. 10:18
- abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei Pr. 12:22
- liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis Pr. 14:25
- testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet Pr. 19:5
- testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit Pr. 19:9
- vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria Pr. 30:8
- quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia Sir. 34:2
- divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est Sir. 34:5
- fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia Sir. 36:21
- cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita Ezec. 21:29
- vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia Osee 7:13