Haller's Concordance: MENDACIO
- numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos Job 13:7
- vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi Job 36:4
- partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper Ps. 62:4
- non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere Sir. 4:30
- sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur Sir. 34:8
- erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio Sir. 41:21
- dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus Isa. 28:15
- et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus Jer. 3:10
- haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio Jer. 13:25
- ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus Jer. 23:32
- et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio Jer. 28:15
- mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio Jer. 29:31
- qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen Rom. 1:25
- si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor Rom. 3:7
- ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 2 Th. 2:11