Haller's Concordance: MENELAUS
- Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus 2 Ma. 4:27
- Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris 2 Ma. 4:29
- ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates 2 Ma. 4:32
- unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam 2 Ma. 4:34
- et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi 2 Ma. 4:45
- Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium 2 Ma. 4:50
- sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5
- adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos 2 Ma. 11:29
- commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 2 Ma. 13:3