Haller's Concordance: MENS
- ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis Lev. 26:41
- igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo 3 Ki. 11:9
- Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 1 Par. 29:18
- cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt Jud. 15:1
- tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit Job 13:13
- idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur Job 20:2
- ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius Pr. 7:25
- omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium Pr. 15:15
- mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis Pr. 15:28
- quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum Pr. 23:7
- quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur Pr. 24:2
- locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit Eccl. 1:16
- acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui Jer. 51:11
- nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 1 Cor. 14:14
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia Tit. 1:15