Haller's Concordance: MENSAE
- quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes Ex. 25:26
- fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae Ex. 37:13
- et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba Ex. 37:16
- posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi Ex. 40:24
- neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem 2 Ki. 19:28
- nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 3 Ki. 4:27
- et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum 3 Ki. 10:5
- necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus 2 Par. 9:4
- igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine Job 36:16
- uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae Ps. 128:3
- est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis Sir. 6:10
- omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus Isa. 28:8
- et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto Ezec. 40:39
- et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae Ezec. 40:40
- quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae octo mensae erunt super quas immolabunt Ezec. 40:41
- quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima Ezec. 40:42
- non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 1 Cor. 10:21