Haller's Concordance: MENSEM
- at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium Gen. 8:5
- sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto Num. 11:20
- cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet Num. 18:16
- observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte Dt. 16:1
- et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum Apoc. 9:15