Haller's Concordance: MENSTRUATAE
- Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, Esther 14:16
- et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei Isa. 30:22
- et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos Isa. 64:6
- de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos Bar. 6:28
- verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te Ezec. 22:10
- fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me Ezec. 36:17
- in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae Zach. 13:1
- et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra, 4 Esd. 5:8