Haller's Concordance: ABSCONDAM
- et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala Dt. 31:17
- ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos Dt. 31:18
- et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii Dt. 32:20
- manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum Tob. 12:11
- docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam Job 27:11
- quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem Wis. 6:24
- amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo Sir. 22:31
- et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus Deus Ezec. 39:29