Haller's Concordance: MENTEM
- recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia Num. 11:5
- quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Dt. 5:29
- quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Heb. 8:10
- hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 Pet. 3:1
- et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem. 3 Esd. 3:18
- itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis. 3 Esd. 3:19
- et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum. 3 Esd. 3:20