Haller's Concordance: MENTIS
- percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis Dt. 28:28
- qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona Pr. 19:8
- beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum Pr. 28:14
- homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis Eccl. 2:26
- neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides Ezec. 20:32
- Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. Dan. 2:30
- igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem 2 Ma. 5:21
- et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt Mk. 5:15
- et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus Acts 10:10
- ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me Acts 11:5
- factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis Acts 22:17
- video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Rom. 7:23
- renovamini autem spiritu mentis vestrae Eph. 4:23
- propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:13
- dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius. 4 Esd. 5:34
- ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium. 4 Esd. 10:28
- et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo: 4 Esd. 12:3
- et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram. 4 Esd. 13:30