Haller's Concordance: MERCEDIS
- dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias Gen. 29:15
- Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. Esther 6:3
- est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius Sir. 11:18
- si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem Heb. 2:2
- nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae? 4 Esd. 4:35
- sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones. 4 Esd. 8:39