Haller's Concordance: MERETRIX
- interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix Gen. 38:21
- non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel Dt. 23:17
- sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus Josu. 6:17
- fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena Pr. 23:27
- quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae Isa. 1:21
- sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit Isa. 23:16
- a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix Jer. 2:20
- quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium Ezec. 16:31
- propterea meretrix audi verbum Domini Ezec. 16:35
- fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace Heb. 11:31
- similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens Jas. 2:25
- et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae Apoc. 17:15