Haller's Concordance: ALTERUTRUM
- elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo Gen. 13:11
- cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius 1 Ki. 20:41
- cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum Tob. 9:8
- et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum Jud. 5:26
- cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam Wis. 18:23
- et timuerun tmagno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei Mk. 4:41
- et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus Mk. 8:16
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Mk. 15:31
- sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum Acts 7:26
- Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum Rom. 15:5
- certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere Rom. 15:14
- propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 1 Th. 5:11
- nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex Jas. 4:11
- nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit Jas. 5:9
- confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua Jas. 5:16
- unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 1 Pet. 4:10
- quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum 1 Jn. 3:11
- et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 1 Jn. 3:23
- carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere 1 Jn. 4:11
- et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum 2 Jn. 1:5
- et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate: 3 Esd. 4:33