Haller's Concordance: METUERE
- ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham Gen. 26:24
- nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus Gen. 50:21
- nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere Num. 14:9
- vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas Dt. 1:21
- et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos Dt. 1:29
- noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis Dt. 7:18
- audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos Dt. 20:3
- ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josu. 1:9
- noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis Ruth 3:11
- Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. Esther 15:12
- noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni Sir. 41:5
- haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes Jer. 10:2
- nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius Jer. 42:11
- Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. Dan. 10:12