Haller's Concordance: METUM
- Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis Josu. 8:15
- timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius Sir. 4:19
- nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus Bar. 6:3
- nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum Jn. 7:13
- post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu Jn. 19:38
- cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis Jn. 20:19