Haller's Concordance: ALTISSIMO
- immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua Ps. 50:14
- quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur Wis. 6:4
- ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea Sir. 7:11
- non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam Sir. 7:16
- et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum Sir. 34:6
- da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum Sir. 35:12
- ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo Isa. 14:14
- Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. Dan. 4:34
- omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius. 3 Esd. 8:23
- et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones 4 Esd. 5:22
- et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 4 Esd. 6:36
- nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum. 4 Esd. 7:78
- in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem. 4 Esd. 7:89
- sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo, 4 Esd. 8:48
- et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi: 4 Esd. 9:28
- tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 4 Esd. 12:39
- est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 4 Esd. 12:47