Haller's Concordance: MILLIA
- si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Esther 3:9
- Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. Esther 9:16
- Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. Dan. 7:10
- Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium. Dan. 8:14
- Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non praevalebit. Dan. 11:12