Haller's Concordance: MINISTRABAT
- invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant Gen. 39:4
- at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur Gen. 40:4
- de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi Ex. 39:1
- Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo 1 Ki. 2:18
- puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta 1 Ki. 3:1
- sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam 2 Ki. 13:17
- erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam 3 Ki. 1:4
- ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei 3 Ki. 1:15
- reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei 3 Ki. 19:21
- et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis Mt. 8:15
- et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis Mk. 1:31
- et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis Lk. 4:39
- fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo Jn. 12:2