Haller's Concordance: MINUETUR
- ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro Ex. 5:11
- videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies Ex. 5:19
- quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur Num. 36:3
- haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae 3 Ki. 17:14
- substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur Pr. 13:11
- sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur Sir. 23:11
- non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui Isa. 60:20