Haller's Concordance: MISERAT
- illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius Gen. 45:27
- surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem Gen. 46:5
- narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat Ex. 4:28
- igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala Num. 14:36
- rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit Num. 22:15
- Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens Josu. 6:25
- venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 1 Ki. 20:37
- fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 3 Ki. 21:11
- dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum 2 Par. 2:11
- et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites 2 Esd. 2:9
- venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum Jer. 19:14
- factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec Jer. 43:1
- sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 1 Ma. 2:25
- et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias 1 Ma. 12:19
- sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis 2 Ma. 4:20