Haller's Concordance: MISERATIONES
- et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum 1 Par. 21:13
- et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum 2 Esd. 9:27
- memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius 2 Esd. 13:14
- haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes Jer. 16:5
- HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius Lam. 3:22
- haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo Zach. 7:9
- et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes 1 Ma. 3:44
- si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Phil. 2:1