Haller's Concordance: MISERATIONUM
- in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es 2 Esd. 9:31
- dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum 2 Esd. 13:22
- recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt Ps. 25:6
- miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas Ps. 51:1
- exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me Ps. 69:16
- miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum Sir. 36:1
- miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum Isa. 63:7
- adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se Isa. 63:15