Haller's Concordance: MISEREATUR
- adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
- ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui Num. 6:25
- et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis Dt. 13:17
- gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo Dt. 28:50
- iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: Esther 13:6
- Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper Ps. 67:1
- non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius Ps. 109:12
- ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri Ps. 123:2
- misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius Sir. 18:14
- propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum Isa. 30:18
- numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui Isa. 49:15
- odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph Amos 5:15
- et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum Mal. 1:9
- conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur Rom. 11:32
- et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, 4 Esd. 7:132