Haller's Concordance: MISERERE
- dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani Tob. 8:10
- tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te Jud. 7:20
- Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere. Esther 13:15
- invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam Ps. 4:1
- miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea Ps. 6:2
- respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego Ps. 25:16
- ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei Ps. 26:11
- audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me Ps. 27:7
- audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor Ps. 30:10
- miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus Ps. 31:9
- ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi Ps. 41:4
- tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis Ps. 41:10
- miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas Ps. 51:1
- miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me Ps. 56:1
- miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae Ps. 57:1
- miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die Ps. 86:3
- respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae Ps. 86:16
- deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum Ps. 119:58
- respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum Ps. 119:132
- miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione Ps. 123:3
- miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te Sir. 30:24
- miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum Sir. 36:1
- miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo Sir. 36:14
- miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae Sir. 36:15
- Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis Isa. 33:2
- audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te Bar. 3:2
- itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 2 Ma. 7:27
- et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David Mt. 9:27
- et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur Mt. 15:22
- Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam Mt. 17:15
- et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David Mt. 20:30
- turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David Mt. 20:31
- qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei Mk. 10:47
- et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei Mk. 10:48
- et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma Lk. 16:24
- et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri Lk. 17:13
- et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei Lk. 18:38
- et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei Lk. 18:39
- non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris. 4 Esd. 8:45