Haller's Concordance: MISERIA
- et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria Job 10:15
- egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria Job 30:3
- die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter Ps. 32:4
- vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
- veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies Isa. 47:11