Haller's Concordance: MISERO
- ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero 1 Ki. 20:12
- si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum 2 Par. 7:13
- quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt Job 3:20
- dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni Jer. 45:3
- ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis Ezec. 5:16
- quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus Ezec. 14:21
- amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit Jn. 13:20
- cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare Tit. 3:12