Haller's Concordance: MISISTI
- reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me Ex. 5:22
- et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam Ex. 15:7
- et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest Num. 13:27
- respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi Num. 24:12
- oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est Judg. 13:8
- ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti 1 Ki. 25:25
- respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum 3 Ki. 20:9
- et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:16
- misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit 2 Par. 2:3
- numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum Tob. 5:24
- tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae Jud. 16:17
- sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent Wis. 12:8
- et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos Isa. 57:9
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens Jer. 29:25
- et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris Jer. 37:18
- sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens Bar. 2:20
- dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia 2 Ma. 15:22
- ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti Jn. 11:42
- haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum Jn. 17:3
- quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti Jn. 17:8
- sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum Jn. 17:18
- ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti Jn. 17:21
- ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti Jn. 17:23
- Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti Jn. 17:25