Haller's Concordance: MITTANTUR
- subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari Ex. 25:27
- et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur Ex. 30:4
- fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari Ex. 37:27
- mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum Num. 31:4
- si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 2 Ki. 11:20
- et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. Esther 2:3
- quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona Rom. 10:15