Haller's Concordance: MITTEBAT
- et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo 1 Ki. 2:14
- mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo 2 Par. 36:15
- sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me 2 Esd. 6:19
- cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus Job 1:5
- his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat 2 Ma. 13:20
- et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis Mk. 4:37