Haller's Concordance: MITTENS
- nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te Gen. 27:42
- tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes Gen. 45:23
- mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario Lev. 16:8
- fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina Num. 13:3
- ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei Judg. 6:19
- ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens 2 Ki. 16:13
- et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi 3 Ki. 2:42
- at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes Tob. 8:15
- mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam Sir. 22:25
- a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens Jer. 7:25
- eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus Jer. 29:19
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jer. 37:17
- et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui Ezec. 17:7
- propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini Mic. 2:5
- vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius Hab. 2:15
- et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum Mt. 2:8
- tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis Mt. 2:16
- Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis Mt. 11:2
- mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit Mt. 26:12
- ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei Lk. 9:62
- alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt Lk. 14:32
- mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque Acts 7:14
- mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia Acts 19:22
- a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae Acts 20:17
- nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne Rom. 8:3
- apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni Apoc. 1:1
- et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini. 3 Esd. 1:45
- et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos. 3 Esd. 3:14
- non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen. 4 Esd. 1:23