Haller's Concordance: MITTENTES
- mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non Gen. 37:32
- et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel 1 Ki. 5:8
- et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa 4 Ki. 3:25
- respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus 4 Ki. 7:13
- filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum Jud. 7:4
- et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis Job 1:4
- filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli Ps. 78:9
- et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent Isa. 19:8
- domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate Jer. 38:9
- cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt 2 Ma. 1:16
- ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores Mt. 4:18
- postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes Mt. 27:35
- et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores Mk. 1:16
- et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret Mk. 15:24
- quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli Acts 11:30
- timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri Acts 27:29
- mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 2 Tim. 3:13