peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem Gen. 19:37
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith Gen. 36:35
tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan Ex. 15:15
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam Num. 21:11
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos Num. 21:13
de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum Num. 21:20
urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon Num. 21:26
vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon Num. 21:29
profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est Num. 22:1
dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in MoabNum. 22:4
perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac Num. 22:7
videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth Num. 24:17
morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus MoabNum. 25:1
locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant Num. 26:3
hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho Num. 26:63
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho Num. 31:12
profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 33:48
haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 35:1
haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 36:13
trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere Dt. 1:5
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum MoabDt. 2:8
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar Dt. 2:18
haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb Dt. 29:1
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte Dt. 32:49
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan Dt. 34:1
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino Dt. 34:5
et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem Dt. 34:6
fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen Dt. 34:8
hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Josu. 13:32
surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis Josu. 24:9
addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius Judg. 3:12
servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis Judg. 3:14
et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi MoabJudg. 3:15
obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis Judg. 3:17
qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam Judg. 3:28
humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis Judg. 3:30
filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum Judg. 10:6
haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon Judg. 11:15
misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades Judg. 11:17
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae MoabJudg. 11:18
nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum Judg. 11:25
qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos 1 Ki. 12:9
at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat 1 Ki. 14:47
et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus 1 Ki. 22:3
et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio 1 Ki. 22:4
et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 2 Ki. 8:2
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 2 Ki. 8:12
et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 2 Ki. 23:20
tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon 3 Ki. 11:7
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius 3 Ki. 11:33
praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab 4 Ki. 1:1
porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis 4 Ki. 3:4
misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui 4 Ki. 3:7
dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab4 Ki. 3:10
dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab4 Ki. 3:13
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra 4 Ki. 3:18
dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab4 Ki. 3:23
perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab4 Ki. 3:24
quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt 4 Ki. 3:26
mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno 4 Ki. 13:20
excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex 4 Ki. 23:13
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas 4 Ki. 24:2
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 1 Par. 1:46
et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 1 Par. 4:22
porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas 1 Par. 8:8
Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 1 Par. 11:22
percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera 1 Par. 18:2
sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech 1 Par. 18:11
post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum 2 Par. 20:1
nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos 2 Par. 20:10
cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 2 Par. 20:22
namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus 2 Par. 20:23
et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon Jud. 5:2
sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti Jud. 7:8
Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est Ps. 60:8
tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni Ps. 83:6
Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor Ps. 108:9
et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt Isa. 11:14
onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit Isa. 15:1
ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur Isa. 15:2
clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi Isa. 15:4
cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt Isa. 15:5
quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius Isa. 15:8
quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae Isa. 15:9
et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon Isa. 16:2
habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram Isa. 16:4
audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius Isa. 16:6
idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas Isa. 16:7
super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris Isa. 16:11
et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit Isa. 16:12
hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc Isa. 16:13
et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus Isa. 16:14
quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro Isa. 25:10
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde Jer. 9:26
et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda Jer. 27:3
sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan Jer. 40:11
ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit Jer. 48:1
non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius Jer. 48:2
contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius Jer. 48:4
date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles Jer. 48:9
fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus Jer. 48:11
et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam Jer. 48:13
vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei Jer. 48:15
prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis Jer. 48:16
descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas Jer. 48:18
confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est MoabJer. 48:20
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt Jer. 48:24
abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus Jer. 48:25
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse Jer. 48:26
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis Jer. 48:28
audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius Jer. 48:29
ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes Jer. 48:31
ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit Jer. 48:33
et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius Jer. 48:35
propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt Jer. 48:36
super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus Jer. 48:38
quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo Jer. 48:39
haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad MoabJer. 48:40
capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis Jer. 48:41
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est Jer. 48:42
pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus Jer. 48:43
qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus Jer. 48:44
in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus Jer. 48:45
vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem Jer. 48:46
et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia MoabJer. 48:47
haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Iuda Ezec. 25:8
idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim Ezec. 25:9
et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus Ezec. 25:11
Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent: hae autem solae salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. Dan. 11:41
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem Amos 2:1
et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae Amos 2:2
populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini Mic. 6:5
audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quae exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum Soph. 2:8
propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos Soph. 2:9
ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti, 3 Esd. 8:34