Haller's Concordance: MODICAM
- et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra 1 Esd. 9:8
- propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt Ezec. 11:16
- vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus Acts 28:2
- scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum Apoc. 3:8