Haller's Concordance: MODIN
- in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin 1 Ma. 2:1
- et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere 1 Ma. 2:15
- et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23
- et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno 1 Ma. 2:70
- et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin 1 Ma. 9:19
- et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius 1 Ma. 13:25
- hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem 1 Ma. 13:30
- et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin 1 Ma. 16:4
- dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit 2 Ma. 13:14