Haller's Concordance: ABSCONDAS
- et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas Josu. 7:19
- et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex 2 Ki. 14:18
- quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei Job 14:13
- ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus Ps. 27:9
- et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me Ps. 69:17
- ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me Ps. 102:2
- advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua Ps. 119:19
- cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum Ps. 143:7
- nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius Sir. 4:28
- perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem Sir. 29:13
- et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid Jer. 38:14