Haller's Concordance: MOLESTUS
- peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti Ex. 23:9
- et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt Ruth 2:9
- populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi Mic. 6:3
- dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 1 Ma. 10:63
- et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi Lk. 11:7
- de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto Gal. 6:17