et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem Gen. 10:30
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius Gen. 12:8
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montemGen. 14:10
cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad Gen. 31:21
Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb Ex. 3:1
qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum Ex. 3:12
dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum Ex. 4:27
venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei Ex. 18:5
et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai Ex. 19:11
constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Ex. 19:12
manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montemEx. 19:13
iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris Ex. 19:16
descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset Ex. 19:20
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum Ex. 19:23
dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos Ex. 24:12
surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei Ex. 24:13
ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus Ex. 24:18
esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis Ex. 34:2
nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra Ex. 34:3
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas Ex. 34:4
cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom Num. 20:22
tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or Num. 20:25
fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine Num. 20:27
dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel Num. 27:12
egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad Num. 33:32
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis Num. 33:38
porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum Num. 34:7
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten Dt. 1:7
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis Dt. 1:20
et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montemDt. 1:41
locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montemDt. 1:43
profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore Dt. 2:1
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem Dt. 2:3
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir Dt. 2:5
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon Dt. 3:8
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum Dt. 3:25
ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon Dt. 4:48
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait Dt. 5:5
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis Dt. 5:23
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam Dt. 10:1
feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus Dt. 10:3
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal Dt. 11:29
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin Dt. 27:12
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte Dt. 32:49
populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum Dt. 33:19
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan Dt. 34:1
omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Josu. 8:33
et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit Josu. 11:17
hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem Josu. 12:1
hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas Josu. 12:7
et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca Josu. 13:11
da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi Josu. 14:12
et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna Josu. 15:10
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur Josu. 15:11
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum Josu. 17:18
atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris Josu. 18:13
et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum Josu. 24:4
quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon Judg. 4:6
nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor Judg. 4:12
misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera Judg. 7:24
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite Judg. 9:48
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi Judg. 18:2
inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha Judg. 18:13
perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim 1 Ki. 9:3
et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos 1 Ki. 17:3
ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 2 Ki. 1:6
emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariae 3 Ki. 16:24
qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 3 Ki. 19:8
abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam 4 Ki. 2:25
profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa 4 Ki. 4:25
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 1 Par. 4:42
filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat 1 Par. 5:23
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel 2 Par. 13:4
habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 19:4
et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 2 Esd. 8:15
ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona 2 Esd. 9:13
factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis Jud. 10:11
ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum Ps. 2:6
in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis Ps. 11:1
quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius Ps. 24:3
mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum Ps. 43:3
quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper Ps. 68:16
et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem Ps. 78:54
sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit Ps. 78:68
donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis Cant. 4:6
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem Isa. 2:3
adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem Isa. 10:32
super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces Isa. 13:2
emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion Isa. 16:1
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion Isa. 18:7
dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montemIsa. 22:5
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion Isa. 29:8
et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres Isa. 30:25
canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel Isa. 30:29
quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius Isa. 31:4
super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester Isa. 40:9
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis Isa. 56:7
super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias Isa. 57:7
cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum Isa. 57:13
et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam Isa. 65:11
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini Isa. 66:20
et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi Jer. 3:6
ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis Jer. 51:25
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo Lam. 5:18
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei Bar. 5:7
et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis Ezec. 11:23
haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem Ezec. 17:22
fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi Ezec. 35:2
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem Ezec. 35:7
in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum Ezec. 40:2
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. Dan. 11:45
quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint Abd. 1:16
et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae et Beniamin possidebit Galaad Abd. 1:19
et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau et erit Domino regnum Abd. 1:21
et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem Mic. 4:2
in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte Mic. 7:12
ascendite in montem portate lignum et aedificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus Agg. 1:8
et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem Zach. 14:4
et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion 1 Ma. 4:37
et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 1 Ma. 4:60
et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace 1 Ma. 5:54
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion 1 Ma. 6:48
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro 1 Ma. 6:62
et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege 1 Ma. 7:33
et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti 1 Ma. 9:15
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum 1 Ma. 9:40
et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt 1 Ma. 10:11
et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant 1 Ma. 13:53
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion 1 Ma. 14:26
et alios misit occupare Hierusalem et montem templi 1 Ma. 16:20
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem 2 Ma. 2:4
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum Mt. 4:8
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Mt. 5:1
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita Mt. 5:14
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi Mt. 14:23
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi Mt. 15:29
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum Mt. 17:1
et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos Mt. 21:1
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Mt. 24:3
et hymno dicto exierunt in montem Oliveti Mt. 26:30
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Mt. 28:16
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum Mk. 3:13
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens Mk. 5:11
et cum dimisisset eos abiit in montem orare Mk. 6:46
et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis Mk. 9:2
et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis Mk. 11:1
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas Mk. 13:3
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum Mk. 14:26
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei Lk. 6:12
factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Lk. 9:28
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos Lk. 19:29
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli Lk. 22:39
subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis Jn. 6:3
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus Jn. 6:15
non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur Heb. 12:20
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae Heb. 12:22
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis Apoc. 14:1
et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo Apoc. 21:10
et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina. 4 Esd. 3:17
et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum. 4 Esd. 13:6
Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus. 4 Esd. 13:36
et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis. 4 Esd. 14:4