et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo Gen. 7:19
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat Gen. 7:20
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae Gen. 8:4
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montesNum. 13:17
egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo Num. 33:47
subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum Dt. 12:2
montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel Judg. 5:5
dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis Judg. 11:37
incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes 2 Ki. 1:19
montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo 2 Ki. 1:21
et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae Jud. 1:9
cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem Jud. 2:12
omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt Jud. 3:3
sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montesJud. 4:5
sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti Jud. 7:8
montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam Jud. 16:18
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo Job 9:5
ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montesJob 28:9
circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit Job 39:8
huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi Job 40:20
iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine Ps. 36:6
ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris Ps. 46:2
praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine Ps. 65:6
quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper Ps. 68:16
adsument montes pacem populo et colles iustitiam Ps. 72:3
operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei Ps. 80:10
quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montesPs. 83:14
antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es Ps. 90:2
montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae Ps. 97:5
flumina plaudent manu simul montes laudabunt Ps. 98:8
abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae Ps. 104:6
ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis Ps. 104:8
qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant Ps. 104:10
qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra Ps. 104:13
montes excelsi cervis petra refugium ericiis Ps. 104:18
qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt Ps. 104:32
montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis Ps. 114:4
montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis Ps. 114:6
levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum Ps. 121:1
Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum Ps. 125:2
Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt Ps. 144:5
montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri Ps. 148:9
necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar Pr. 8:25
donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether Cant. 2:17
fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum Cant. 8:14
montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur Sir. 16:19
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos Sir. 43:4
in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus Sir. 43:17
devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem Sir. 43:23
et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos Isa. 2:14
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris Isa. 7:25
interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum Isa. 34:3
quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera Isa. 40:12
ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones Isa. 41:15
desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam Isa. 42:15
laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur Isa. 44:23
et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur Isa. 49:11
laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur Isa. 49:13
quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus Isa. 52:7
montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus Isa. 54:10
quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu Isa. 55:12
utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent Isa. 64:1
cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt Isa. 64:3
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum Isa. 65:7
et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi Isa. 65:9
vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt Jer. 4:24
super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt Jer. 9:10
date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem Jer. 13:16
COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis Lam. 4:19
ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt Bar. 6:62
fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad eos Ezec. 6:2
et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra Ezec. 6:3
super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit Ezec. 18:15
et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel Ezec. 19:9
viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui Ezec. 22:9
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum Ezec. 31:12
et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua Ezec. 32:5
et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te Ezec. 32:6
et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat Ezec. 33:28
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel Ezec. 34:14
et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent Ezec. 35:8
tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini Ezec. 36:1
propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum Ezec. 36:4
vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat Ezec. 36:8
post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi Ezec. 38:8
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet Ezec. 38:20
et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel Ezec. 39:2
super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum Ezec. 39:4
tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem Ezec. 39:17
Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:52
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis Joel 2:2
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum Joel 3:18
auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius Amos 3:9
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius Amos 4:13
ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator messorem et calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt Amos 9:13
et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps Mic. 1:4
audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam Mic. 6:1
audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur Mic. 6:2
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo Nah. 1:5
ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit Nah. 1:15
stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius Hab. 3:6
viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit Hab. 3:10
et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum Agg. 1:11
et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montesmontes aerei Zach. 6:1
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti Mal. 1:3
et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate 1 Ma. 2:28
et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis 1 Ma. 6:39
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate 1 Ma. 6:40
tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montesMt. 24:16
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montesMk. 13:14
tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam Lk. 21:21
et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 1 Cor. 13:2
et omnis insula fugit et montes non sunt inventi Apoc. 16:20
et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt Apoc. 17:9
et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres, 3 Esd. 4:4
et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. 4 Esd. 2:19
et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 4 Esd. 6:51
cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur. 4 Esd. 8:23
et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. 4 Esd. 15:42
omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. 4 Esd. 15:62