Haller's Concordance: MONUMENTO
- audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum Gen. 23:6
- in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel Num. 16:38
- et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit Mt. 27:60
- et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius Mt. 28:8
- quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento Mk. 6:29
- Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti Mk. 15:46
- et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt Mk. 16:5
- at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim Mk. 16:8
- et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat Lk. 23:53
- et invenerunt lapidem revolutum a monumento Lk. 24:2
- et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus Lk. 24:9
- venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem Jn. 11:17
- testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis Jn. 12:17
- una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento Jn. 20:1
- cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum Jn. 20:2
- cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento Acts 13:29