Haller's Concordance: MORABITUR
- non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane Lev. 19:13
- et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet Dt. 33:12
- et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo 2 Ki. 17:8
- radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea Job 29:19
- ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur Job 37:8
- numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum Job 39:9
- in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas Job 41:22
- stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia Pr. 14:9
- statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur Sir. 14:26
- prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam Isa. 46:13