Haller's Concordance: AMARA
- dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors 1 Ki. 15:32
- et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo 1 Ki. 30:6
- novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps Pr. 5:4
- hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet Sir. 29:31
- melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans Sir. 30:17
- nonne a ligno indulcata est amara aqua Sir. 38:5
- o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis Sir. 41:1
- cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam Isa. 24:9
- viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum Jer. 4:18
- iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis Soph. 1:14
- ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire 2 Ma. 6:7
- sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta 2 Ma. 9:5
- dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde. 4 Esd. 9:41